monumenta.ch > Augustinus > sectio 5

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Sermones, 20, 215, 5
Parum hoc forsitan videatur, quod pro hominibus Deus, pro peccatoribus iustus, pro reis innocens, pro captivis rex, pro servis Dominus carne humanitatis indutus advenit, in terris visus est et cum hominibus conversatus est: crucifixus insuper, mortuus et sepultus est. Non credis? Dicis forte: Quando hoc factum est? Audi quo tempore: sub Pontio Pilato. In significatione tibi etiam nomen iudicis positum est, ne vel de tempore dubitares. Crede ergo Filium Dei crucifixum sub Pontio Pilato et sepultum. Maiorem autem hac charitatem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis . Putas, nemo? Omnino nemo. Verum est, Christus hoc dixit. Interrogemus Apostolum, etiam respondeat nobis. Christus, inquit, pro impiis mortuus est. Et iterum dicit: Cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii eius. Ecce ergo in Christo maiorem invenimus charitatem, quia animam suam non pro amicis, sed pro suis tradidit inimicis. Quantus ergo Dei amor erga homines et qualis affectio, sic amare etiam peccatores, ut amore eorum moreretur. Commendat enim charitatem suam in nobis, Apostoli verba sunt; quia cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est . Crede ergo hoc et tu, et pro salute tua noli erubescere confiteri. Corde enim creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem . Denique ne dubitares, ne erubesceres, quando primum credidisti, signum Christi in fronte tanquam in domo pudoris accepisti. Recole frontem tuam, ne linguam expavescas alienam. Qui enim, inquit, ipse Dominus, confusus me fuerit coram hominibus, confundet illum Filius hominis coram Angelis Dei . Noli ergo erubescere ignominiam crucis, quam pro te Deus ipse non dubitavit excipere; et dic cum Apostolo: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi . Et respondet tibi idem ipse apostolus: Non me iudicavi aliquid scire in vobis, nisi Iesum Christum, et hunc crucifixum . Ille qui ab uno populo est tunc crucifixus, in omnium populorum est nunc cordibus fixus.